monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8 > sectio 8 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Isaias, 22 > bnfGrec107.781 > Psalmi, 89 > bavPal.lat.1663.248 > sectio 4 > 16
Isidorus, Differentiae, 2, XV Inter praevaricationem angelicam et humanam. <<<     >>> XVII Inter humani corporis membra.

XVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

46 Inter hominem et pecus ista est discretio. Homo est animal ex corpore animaque vivente compositum, atque spirituali compactione formatum, subsistens ratione, liberique arbitrii voluntate, vitiorum capax, atque virtutum; at contra pecus est animal irrationale, mortale, motu carnis et sanguinis animatum; unde et anima eorum post mortem simul cum carne dissolvitur. (Adde et aliud, per quod ab eis distinguitur. Illa prona sunt, et ad terram vergentia; nobis naturaliter vultus in coelum erectus est; illis otium et opulentia; nobis ratio et sermo concessus est, per quae intelligere et Deum confiteri possimus.)